monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14
Beda, De Arte Metrica, XIII De synalephe . <<<     >>> XV Quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta violet.

XIV De episynalepha, vel diaeresi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Coniunctionem etiam solutionemque syllabarum, quam Graeci episynalepham et diaeresim vocant, ubi necesse est licitam scire metricum decet: coniunctionem videlicet qua duae de tribus; solutionem, qua duae de una syllaba efficiuntur. Cuius exemplum coniunctionis:
Aedificant sectaque intexunt abiete costas.
Et:
Custodes sufferre valent, labat ariete crebro
Ianua . . . . .
Et:
Tenuia nec lanae per coelum vellera ferri.
2 Abiete enim quatuor syllabas habet breves; stringe illud, et fit ab positione longa, quia a vocalis desinit in b et excipitur ab i loco consonantis posita. Sic et ariete, naturaliter brevis est a, iunge r ad ipsam, iunge i et e sibimet, et fit ar syllaba positione longa, quia sequitur i loco consonantis posita. Item tenuia, stringe ten, et fac u consonantem, et sic de tetrasyllabo proceleusmatico facies trisyllabum dactylum. Tale est et: Fluviorum rex Eridanus.
3 Fluvio anapestus est; sed si facis stringendo unam syllabam fluv, alteram io, efficis de anapesto spondeum. Haec coniunctio sive solutio saepius in i vel in a litteris fit, quarum et in nostratibus poetis multa habes exempla, ut Paulinus:
Sum profugus mundi, tanquam benedictus Iacob
Fortunatus:
Dirigit: et Iacobos terra beata sacros.
Hic i et a discindit, ille conglutinat.
4 Item Paulinus:
Parietibus novitas latet intus operta vetustas.
Parieti dactylum fecit de proceleusmatico, conglutinatis contra naturam a et r in unam syllabam, i et e in alteram. Item Sedulius disiunctis u et a:
Cuius onus leve est, cuius iuga ferre suave est.
Prosper coniunctis:
Nec Christi exemplo suavior exit odor.
Item Paulinus, divisis u et i iuxta naturam:
Conscia servitii quid gesseris, et cui tandem.
Fortunatus, connexis iuxta licentiam poeticam:
Cui tamen hoc opus est eum virginitatis honore,
Ut placeat sponso mens moderata suo.
Item, disiunctis eisdem in alio pronomine, Paulinus:
Cum subito aut illis corda hostibus, aut huic ora.
Prosper, conglutinatis:
Huic homo, si recte famulatur, proximus haeret.
Maro, e et i coniunctis:
Tityre, pascentes a flumine reice capellas.
Item alibi seiunctis iuxta naturam:
Reice ne maculis infuscet vellera pullis.
Iungit, nisi fallor, et Paulinus easdem, ubi ait:
Ast alii pictis accendunt lumina cereis.
Nisi forte dactylum in ultima versus regione contra morem posuisse dicendus est.
5 Recipit et r littera solutionem, quamvis ordine dissimili; ibi enim, discussis sive conglutinatis vocalibus, syllaba contra naturam aut accrescit, aut interit: hic autem ea vocali, quae nequaquam ascripta est, in sono vocis assumpta superaccrescere tamen syllaba consuevit, ut:
Illi continuo statuunt ter dena argenti.
Et Paulinus:
Et spatii coepere et culminis incrementa.
Et rursus:
Sic prope, sic longe sita culmina respergebat.
Et Prudentius, in Psychomachia, dixerat haec:
. . . . . Et laeta libidinis interfectae.
Et idem in eadem:
Palpitat atque aditu spiraminis intercepto.
6 Neque enim in quinta regione versus heroici spondeum ponere moris erat, sed ita tamen versus huiusmodi illos voluisse scandere reor, ut addita in sono vocali, quam non scribebant, dactylus potius quam spondeus existeret; verbi gratia, Interecepto, increementa, interefectae, resperigebat, et per synalepham denarigenti.
7 Quod ideo magis r littera quam caeterae consonantes patitur, quae quia durius naturaliter sonat, durior efficitur, cum ab aliis consonantibus excipitur, atque ideo sonus ei vocalis apponitur, cuius temperamento eius levigetur asperitas: quod etiam in cantilenis Ecclesiasticis saepe in eadem r littera facere consueverunt, qui antiphonas vel responsoria, vel caetera huiusmodi, quae cum melodia dicuntur, rite dicere norunt.
8 Sed et hoc commemorandum, quia cum nomina, quae in ius vel in ium terminantur, duo ii in genitivo habere debeant, casu duarum aeque syllabarum, metrici nonnunquam in eodem genitivo casu unam syllabam pro duabus proferunt, vel ablata videlicet una i de duabus, vel ambabus in unam syllabam geminatis, quamvis id fieri posse plurimi, Donato teste, negent; dicit enim Paulinus:
Oblectans inopem sensu fructuque peculii.
Quod si quis dixerit hic eum more antiquo dactylum in fine posuisse versiculi, legat quod idem alibi dicitur:
Excoluit biiugis laquearii et marmore fabri.
Excolu dactylus, it biiu, dactylus, gis laque dactylus. Quis est ergo pes quartus?
9 arii et, habet enim quatuor syllabas, longam, brevem, et duas longas. Epitritus in heroico versu esse non potest, forte ergo spondeus est, absumente synalepha duas vocales superventu unius; quod non facile vel a grammaticis permissum, vel a poetis usurpatum invenies, tametsi dixerit Fortunatus:
Vincentii Hispania surgit ab arce decus.
10 Cuius scansio versus par est praefati, nisi forte regulam Lucilii secuti sunt, qui Lucilium et Aemilium et caetera nomina, quae ante u habent i, non solum in vocativo, sed etiam in genitivo casu per unum i scribi posse existimant.



Beda, De Arte Metrica, XIII De synalephe . <<<     >>> XV Quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta violet.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14